2012-01-02

Poema Catulli 101a

Opus Catullianum in sepulteto, cuius hanc poemam decet, sub caelo cinereo declamo.

Haud certus sum, sed alias pelliculas quae ad poemas Catullianas pertinebunt faciam. Pelliculis factis, alteras faciam ut poemas ipsas explicare possim—latine tantum. Nam multa enchidiria res latinas anglice explicant et discipuli latinitate ut aenigmate intellectuali frui solent. Aliter esse debet. Me certiorem facere potestis. Debeone agere hoc propositum?




Et pro dolor. Quam crassus gratia tunicae videor. Crassior pro certo quam sum. Et semicalvus. Senectute incipiente affligor.

Textus poemae:
Multas per gentes et multa per aequora uectus 
     Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Vt te postremo donarem munere mortis
     Et mutam nequiquam adloquerer cinerem,
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
     Heu miser indigne frater adempte mihi.
Nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
     Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu
     Atque in perpetuum, frater, aue atque uale.


3 commenti:

CaSFidelis ha detto...

Plures pelliculas ad poemata Catulliana attinentes spectare mihi saltem placeret.

Irisatus Yokohamensis ha detto...
Questo commento è stato eliminato dall'autore.
Irisatus Yokohamensis ha detto...

Cum discipulus essem, horae Latinae discendae nobis quoque erant veluti eae "cryptanalysis". Quae non mihi displacebant, sed nunc puto eo melius et linguam antiquam disci potesse, quo frequentius textus carminaque viva voce enuntiemus. Utinam juvenes conatus tuos videant atque imitentur!