2012-02-29

Subtextus in Horatiana poema

Modo cum discipulis legi carmen 1.23 Horatianum. Cuiusdam discipuli mater, quae etiam linguam nostram bene intellegit et docet, mihi dixit exstare duas sententias in poema. Altera patet altera latet, quas agnovi. Haec femina pudoris magni timuit ne discipuli  putarent alteram sententiam esse sine pudore, nam potest vir hoc in carmine esse aut qui Chloen amat aut qui Chloi duxit. Scilicet hoc discrimen inter sententias videns immolestatus carmen discipulos, qui linguam ipsam agebant, docui.

Cur? Etiam tertiam sententiam sine virtute Christiana, quam ostendere in schola nos oportet, vidi. Horatius, qui non est tigris, Chloen velut inuelum persecutus est. Estne Horatius similis bestiis praedatorialibus? Ei se non esse dicenti nullo pacto credo. Horatius, vel magis persona sua nobis ostenditur, puellam persequitur. Statim intellexi Chloen edendam esse Horatio, qui non erat bestia ferox sed vir impudicus salaxve. Maxima fortuna me innocentem servavit. Nemo, nec mater discipuli nec discipuli ipsi, hanc sententiam vidit. Solusne hanc tertiam vidi?

O, ut me pudeat, sententias tam salaces video et scribo. (Non autem tam multum pudet.)

2012-02-14

Die Sancti Valentini

Aliquid latine scriptum inveni.


A filiola, quae scribere nondum potest verba—nisi nomina mea et sua (et mamae). Hanc chartulam puella fecerat abhinc septem diebus plus minusve, et secum eam totum tempus ferebat. Hodie hanc inveni. Numquam me tatam nominat. Semper "daddy" vel similem. Hodie fio tata.

Amor verus

Mihi? Mea familia. Quemque amo.

Sed praeter eos alter est amor mea in vita. Illa est eloquentissima quae pro pudor tacere solet nostro saeculo. Illa est lingua latina. Eam amo.

2012-02-07

Sermo latinus—pipians!

Dies: Mercurii dies 8us Februarius 2012
Hora: 7:00 pm EST
Ubi: twitter.com
Ratio: lingua latina nobis placet decetque latine colloqui in rete!

Sequere @AIRomanCulture. Notanda sunt #LTNL et #latintweetup. Dux Annulla nostra facta.

2012-02-05

Carmen 86um Catulli

Latine explicatum!



Non paratissimus de carmine Catulliano loquor, sed pauci rem nostram latine disputare velle videntur. Procul dubio, agi potest. Hic piger pauperque discipulus potest.

2012-02-02

Dies Marmotae

Quidam mos est curiosus Americanus. Altero die Februarii marmotam rogamus utrum an non umbram videat. Si suam umbram videret, in cuniculum rederet et ver tempore solito venturum esset. Si videret. Hodie nemo ullam umbram vidit nam nubes humum ipsam fere attingunt. Quoniam marmota nostra umbram non vidit, ver—ha!—mox adveniet.

Timeo marmotas et dona ferentis! Vereor ut ver tempore insolito adveniat nam aequinox nondum advenisset. Ut res veras confitear, mensis Februrarius esse gelidisslimus neque brevissimus tantum potest.

Graece scribere

Modo coepi graece scribere in rete. Haud facilis est hic labor. Labor! Ha. Lapsus sum. Incertus in hanc viam ingredior, nam non solum enchidiria ad scribendum mihi permultum displicent sed verum accentus me vexant.

Deinde primos gradus in latinitatem scriptam memini meos. Dum scribo, spero.