2012-02-29

Subtextus in Horatiana poema

Modo cum discipulis legi carmen 1.23 Horatianum. Cuiusdam discipuli mater, quae etiam linguam nostram bene intellegit et docet, mihi dixit exstare duas sententias in poema. Altera patet altera latet, quas agnovi. Haec femina pudoris magni timuit ne discipuli  putarent alteram sententiam esse sine pudore, nam potest vir hoc in carmine esse aut qui Chloen amat aut qui Chloi duxit. Scilicet hoc discrimen inter sententias videns immolestatus carmen discipulos, qui linguam ipsam agebant, docui.

Cur? Etiam tertiam sententiam sine virtute Christiana, quam ostendere in schola nos oportet, vidi. Horatius, qui non est tigris, Chloen velut inuelum persecutus est. Estne Horatius similis bestiis praedatorialibus? Ei se non esse dicenti nullo pacto credo. Horatius, vel magis persona sua nobis ostenditur, puellam persequitur. Statim intellexi Chloen edendam esse Horatio, qui non erat bestia ferox sed vir impudicus salaxve. Maxima fortuna me innocentem servavit. Nemo, nec mater discipuli nec discipuli ipsi, hanc sententiam vidit. Solusne hanc tertiam vidi?

O, ut me pudeat, sententias tam salaces video et scribo. (Non autem tam multum pudet.)

2 commenti:

Anonimo ha detto...

Si sollicitaris de interpretatione nimis impudica, debes eo praefationis genere uti quo solebant maiores nostri: "Legi quondam apud doctos philologos Gallos…" vel "urbani Galli feruntur hunc locum sic interpretari…" Deinde poteris per interpretationem tuam ipsius progredi, quam pudicitia causa posueris in ore "Gallorum."

Sic enim nota locutio "epistolae Gallicae" dicitur in tegumenta membri virilis, ac "libri Gallici" et "imagines Gallicae" in obscoenas litteras et imagines, ac "vir Gallicus" in eum qui lupanar intrare solet, ac "scabies Gallica," ut scripsit Erasmus, in morbum venereum.

Unknown ha detto...

Hahae! Placet. Permultum placet. Verba tua in memoria teneam si discipuli sententiam Gallicam mihi monstrent.