2012-05-25

Defectus solis

20o die Maii horno visus est defectus solis. Postea paucis diebus quandam imaginem per rete vidi.

Et haec imago est magis puchra, nonne? Defectus solis imagine est clarissime captus. Etiam orbem terrarum et umbram defectus facile videmus. Praeter solem videre galaxiam possumus. An non?

Multi dixerant hanc esse veram imaginem. Ego fictam. Procul dubio, imago est pulchra sed aliquid me molestabat. Hanc esse fictam suspicatus sum quia galaxia mihi videbatur suspecta. Eius inclinatio postitionemque visa est praepostera—mea quidem sententia. Googlans iterum iterumque hanc imaginem inveni. Ad multos tamen defectus pertinebat, usque primam huius divulgationem inveni. Quando divulgata est? Anno 2009o. Nullo pacto ad novissimum defectum solis pertinere potest. Re vera, imago arte facta est.

Haec autem imago est vera. In ea umbram modo sub apice alae. Cui est ala? Ala est stationi spatiali internationali, quae circumit plantetam nostram. Astronauta Donaldus Petit de defectu solis hic scripsit.

Si alter imaginem videre vultis, haec taeniola ab Irisato Yokohamensi communicata est.

Haec verba scribo sine ira immo magna cum ammiratione, nam historia scientiae est maioris momentis quam putamus nam dissimilis aliis historiis uno modo. Aliae historiae sunt fabulae tantummodo adeo res gestas nobis narrant. Scientia res non modo gestas sed etiam gerendas nobis narrat. Itaque discrimen inter artem et scientiam facere debemus utentes cura (quoniam omnes artem gaudent) ne in quisquilias credamus tamquam astrologia vel augurium.

2 commenti:

Irisatus Iocohamensis ha detto...

Nihil recordari possum de rebus, quas singulis diebus singulisque horis agerem puer 13 annos natus.Sed una est dies, quae ab aliis differt; distincte memini me autumno quodam die primo vespere in horto scholae aspexisse solem defieri. Postquam hac in hebdomade denuo defectum inspexi,sentio me paulum intellegere, qua de causa antiqui phenomenum hoc astronomicum maximi momenti esse existimarent.

Peter Sipes ha detto...

Irisate, memoria tua mihi placet. Gratias causa memoriae communicatae ago.