2012-06-14

Aviculae necatae

Hodie per oppidum raedam gubernans tragoediam vidi. Mater avis (Actitis sp.) aviculas suas in vias ducebat ut transirent. Mater autem consilium malum ceperat nam viae erant frequentes raedis plaustrisque.

Mater dux ante aviculas ivit, et viam faciebat invisibilem. Itaque aviculae quo ire debebant errantes tempore nullarum raedarum nesciverunt. Deinde fiebat tragoedia. Quam primum raedae movebantur periculum in aviculas descensit. Prima raeda aviculam primam necans icit nesciens. Altera alteram. Tertia tertiam. Omnino nescientes et aves et raedarum gubernatores. Animadvertens avicularum suarum tragoediam mater avis volavit circulis huc et illuc pipians!

Talis amoris gnatorum nos animalia maiora decet quam aves.

2 commenti:

Nemo Oudeis ha detto...

Verba tua me aliqatenus submonent de Plutarcho, quippe qui nonnumquam variis Vitis illustrium virorum brevissimas narrationes de animalium facultate amandi addiderit et saepe tristes, quibus pathos augeretur: sic in vita Themistoclis (si recte recordor) canis Xanthippi, patris Perlclei, mergitur cum conaretur dominum comitari Athenis navicula fugientem; atque in vita Pyrrhi elephas Nicon nomine per hostium turbam saeviebat dominum, qui de tergo delapsa erat, servaturus. Porro ille etiam scripsit De sollertia animalium: nam animantium facultas amoris praebendi, de qua tu loqueris, studium Plutarcho quoque movebat.

Unknown ha detto...

Tot exemplaria adhuc mihi ignota habes ut eos gaudeam.