2012-12-29

Pensa in reti

Interdum nescio utrum stultus sim an non, quia pensa in reti omnibus volentibus communico (apud scribd.com). Scilicet si gradum doctoralem peterem, professores legentes operum meorum qualitatem facillime videant. Illisne ensem bis laminatum ostendo? Timeo ne causam meam meis operibus interfecturus sim aut ad minimum ei hoc modo nociturus sim.

Certissimus scio me non esse calidissimum omnium aut sapientissimum, nec sum superbus (si recte me aestimo) nec ipse qui tubam suam flavit—si mihi licet idomate anglico uti. Immo me saepius quam prodest decetque deduco. Vt vita.

1 commento:

Magister Cummings ha detto...

Salve,

Non stultum est ponere opera tibi in situ scribd.com causa communicandi. Saepe ibi scrutor opera utilia aliorum magistrorum. Lectiones de rebus gestis Romanorum et coloribus me delectant et cepi consilium ut subsida meliora ad legendum discipulis mihi facerem. Plurimas gratias propter exempla apud scribd et praecepta recentia componendi in alio bloggo ago.