2014-01-30

Pauca verba de syntaxe

Iam in schola sedeo desiderans abire, nam facile intelleguntur arbores, ut ita dicam, syntacitcales. Scilicet earum geometria valde est simplex, sed alii discipuli hac re vexantur. Nescio cur.

Praecpta sunt pauca:
1. Sunt nodi et rami.
2. Nodi fiunt ramis coniunctis.

Nodus superior est mater, inferior filia. Filiae, quomodo aliter firet possit?, eiusdam matris sunt sorores.

Ergo, A est mater nodorum B et C. Q, R et S sunt filiae nodi B. Tandem X, Y et Z sunt sorores. Lineae inter nodos, exempli gratia illa inter nodum A et nodum B, sunt rami. Nodi, qui nihil sub se habent, nominatur terminales. Satis facile, nonne?






Dominare est aliud. Nodus B dominat nodos Q, R et S, nullo autem pacto nodos C, X, Y, Z. Nodus B vice dominatur nodo A. Itaque videmus matres dominare et filias et earum filias ad infinitum. Ut notio dominationis fiat acutior, discrimen inter dominationem et dominationem exhaustivam facere volo.

Si diceremus nodum B nodos Q et R dominare, satis diceremus, sed ad dominationem exhaustivam nihil diceremus. Nodus B nodos Q, R, S omnino dominat: haec est dominatio exhaustiva. Mentionem huius phaenominis facio, quia dominatio exhastiva ad partes constituentes spectat. 

Nessun commento: