2014-05-30

Iter Americana

Mense Augusto iter faciam per quatuor (quinqueve) civitatum Americanarum ut Hortum Nationalem nomine vulgari Glacier visitem XL annos natus.

Iter incipiam Sicagi in Illinoesia rubro colore notata. Tam prope aeroportum O'Hare habito ut in traminis stationem ambulem et XX post minutas adveniam in statione. Scilicet hoc scribens aëroplana descendentia audio etsi ea spectarem, rota eorum viderem.

Aëroplano vectus in civitate Vasintonia fusco colore notata adveniam. Eius urbs maxima est Seattlum, ubi convenire solent Latinistae ut loquarent sub nomine Boreoccidentales. Dubito quin eos videam, nam tempus mihi NON est multum in itinere. Raedae usum usurpabo paucos dies nam Seattli diu divertere volo.

Illac raedam trans Vasintoniam gubernabo in civitatem Idahum colore flavo motatum. Quid sit illa in civitate nescio, sed videbo adeo per id pergam.  Dein in Montana caeruleo colore notata scopum meum inveniam inter Montes Saxosos. Re vera hortus nationalis fere in Canada iacet.

Iter meum vix expectare possum.

2 commenti:

Nemo Oudeis ha detto...

"Fere in Canada iacet?" Nonne Canada dicitur maxima esse e nostris silvis publicis?

Sunt nonnulli in Idaho civitate (Muscoviae, nisi fallor) qui Latine loquantur; apud Montanenses autem nescio an ulli sint Latinistae, sed ibi versatur Zendulo, olim propter carmina illustris: http://www.youtube.com/watch?v=OQMNPfjRyM8

Anonimo ha detto...

Eduardus Viro pluteo pleno instructo sal.:

Curnam Sjicagi versanti est haec interfacies Italica verba incitantia adhibens? Ceterum te consulo ut hortum Statunitensem visites, non Canadianum quum ter maior est noster et pariter pulcher. (1583 versus 521 milliaria quadrata). Si nondum tesseras navis aeriae habes, alteram optionem investiga, videlicet tramen Sjicagum inter et Seattlum qui ad ambos fines horti (East Glacier et West Glacier) consistit neque pluribus dollaris constant tesserae traminis quam aeroplani. Haec optio peridonea est praesertim eis qui in animo habent sub carbaso pernoctare et per montes interdiu deambulare nam plus impedimenti in tramine viliore pretio conferre poteris.

vale