2009-01-10

Idioma convertens

Sentiantiam pro "code-switching" latinam non habeo. Quidquid autem nomen est latinum huius rei, "idomate convertente" usus sum hodie. Quid est idioma convertens? Cum aliquis duas linguas intellegit, ambabus linguis aut una in sententia aut inter sententias utitur (videte primam sententiam huius paragraphi). Sed satis nugarum linguisticarum.

Hac nocte parvula mea, quae 30 verba ancliga (plus minusve) dicit, me ex ianua exientem salutavit dicens, "Vale!" Deprendebar! Saepe aliquid latine loquor et idem sonat parvula. Exempli gratia: "Sella," inquam sellam monstrans. "Se-a," parvula inquit. Consonantes inter vocales (a filiola) enuntiari difficiles mihi videntur. Etiam filiola inter linguas domesticas (aut anglicam aut latinam) distinguere potes, quoniam mihi dicens me "tatam" vocat mamaeque suae me esse "daddy", quod anglice "tata" significat. Nihilominus parvula saepius anglicis verbis utitur, etiamsi cum ea latine loquor.

Procul dubio parvula linguas discriminare didicit. Quomodo fit? Mirabile est cerebrum humanum.

Addendum: A Sandra Ramos, quae meas nugas sequitur gratissima mihi, sermomixtura in commentariis proponitur. Hic propositum mihi placet. Quid remini?

2009-01-03

Olivia!

Modo pelliculam feci.



Librum titulo Oliviam linguae latinae editionem filiolae (atque vobis) lego hac in pellicula. Placetne vobis? Melius autem esset si cattula, quae nos interrupit, aufuisset. Si imagines cum verbis videre velitis, necesse sit librum invenire (petereve, emereve, aut cetera).

2008-12-03

Mirabile visu!


Imago a me non facta.

Nuper per Londinium ipsum, neque Maius Londinium, ambulavi et forte quendam sepultum inveni latine inscriptum! Re vera.

Inscriptio:
DIS MANIBVS
PVELLA INCOGNITA
LONDINIENSIS
HIC SEPULTA EST
(et imago eius)

Sed res mirabilissima mihi est locus eius. Sepultus propinque aedificium quam hodiernum est. Hoc aedificium videtur formam navis stellaris habere. Mirabile.

2008-11-07

a.d. XX Londinium

Recte legistis! Ipse cum familia Londinium ibo. Quamquam dives haud sum (re vera, non sum), tesseras optimi preti emimus.

Spero filiolam fore (in sedia propria) laetam in aeroplano. Vallis erit lacrimarum, si parvula se esse iracundam constituerit. Uxor autem ludibria, quae filiolae dabit, apscondita habet. Paratisne Fortuna favet? An non?

2008-11-06

Aegrotare

Hem. Ita. Aegroto. Quomodo aegroto? Dolore sinuum! Me tam valde vexabat hic dolor ut medicum viderim. Medicus autem mihi medicamen antibioticum, quod efficere mihi videtur, dedit. Hoc antibioticum bis in die decem per dies a me recipiatur. Etiam nota de antibiotico latine scriptum est!

Quidnam!?

Re vera.

Rx in loco verbi "recipe" stat.
BID in loco sententiae "bis in die" stat.
(Nisi fallor.)

Etiam medici linguae latinae ignoti cotidie lingua nostra utuntur.

2008-10-27

Manibus


Hac in imagine rem de pileis doceo. Cur? Quia et discipulos latine loquente et alteram linguae latinae magistram et quandam parvulam dormientem per Institutum Artium Chicagoense nuper duxi. Proh dolor! (Vel papae! De vestra sententia dependitur.) Vultus in imagine latet, tamen tergum manusque patent.

Scire utrum manibus loquentes utamini an non mihi placeat. Quod videtis, meis utor loquens. At loquens anglice manibus non utor. Estne ratio?

2008-10-16

Sermo infantilis

Scitisne quid cotidie dicam agamque? Scripturus dramaticulum sum.

Ego: Bonum diem tibi!
Filiola: Iiiiiiii
Filiolam e cunis extraho.
E: Necesse tibi est pannus novus. Aliquid putet!
F: Gn-gn.
Filiola me pugnat dum pannum paro.
E: Visne ientare?
F: Nananana.
Manibus lavatis, filiolam in culinam fero.
E: Visne bananam?
F: Nananana.
E: Et cerealia?
F: Nananana.
Ientamus.
E: Ientaculum finivimus. Visne lac?
F: Mamamamama.
Filiola lac bibit.
E: Abest lac!
F: Uhuhu!
E: Vae tibi! In oeco ludamus.
Filiolam ex eius sella extraho ut in oecum ire possimus.
E: Ubi est illa parvula? Eam videre non possum.
F: Hahahae (dum se celat).

Sic mane apud me.