2007-05-24

Arcansia

Nempe propter munus meum in Arcansia ineram. Scio. Arcansia civitas Americae pulcherrima non est, tamem ii. Etiam ego Illinoesiam quoque non esse civitatem pulcherrimama scio. Bene scio. AT, lectores benevolentes, Arcansia non est tam mala quam putatis. Quomodo sit bona Arcansia rogatis. Tam laetus a vobis rogantibus fio ut quaestioni vestrae respondeam.

Tempore iucundo Petriculae fructus sum.

The Little Rock

Ecce! Petricula ipsa! Scitisne Petricula ipsa Petriculae sit? Neque ego antequam fortuito inveniens Petriculam Peticulae eram. Illa petricula autem signum navigandi nautis erat, deinde tramina venerunt et tam superens fiebat petricula ut pons traminum in ea aedificaretur.

Bridge at dusk

Ecce! Pons traminis! Deinde raedae venerunt et tramina paene superentia facta sunt. Quamquam pons traminum hic derelictus est, pons raedarum (post traminum pontem) hodie in usu est.

Sic petricula Petriculae.

2007-05-22

Ferox Gulielmus Hickok

Derelict

Hoc aedificium Luci Troiani stat. Pedimentium eius id argentariem fuisse, sed hodie scilicet relictum est, ut mihi videtur. Lucus Troianus (anglice: Troy Grove) vicus parvus in Illinoesiae agris est. In claritatem autem una ratione ducitur, nam filius clarissimus Ferox Gulielmus est.



Ferox Gulielmus erat vigil aleatorque, qui natus Luci Troiani Illinoesiae 27o Maii 1837o, necatus in oppido nomine Deadwood Dacotae Meridionalis 2o Augusti 1876. Per bellum civilie Americanum miles erat. Fiebat post bellum aleator, qui interdum credita acipiebat. Olim credita tam magna facta sunt ut contra Davis Tutt, quem Hickok necavit, modo saepe in pelliculis depicto duellaret: duo homines duo sclopetula tenentes in via medio die! Tandem Ferox Gulielmus chartulas ludens necatus est. Duo octavos et duo puerulos (ut dicit L&S, forsan furciferos melius dictum?) in manu, qui hodie notus ut manus morituri, tenuit. In atrium clarorum pokerense (proh dolor!) propter modum mortis suae 1979o ducebatur.

2007-05-15

Quam fessus!

Sum. Pro aede Bolchaziana (vel munere meo) Harrisburgi, quod est caput Pennsilvaniae, eram duos dies longissimos. Me rogatis cur? Ut programma nomine Artes Latinae vendamus. Cui vendimus? Quaestio bona. Nonulli in America liberos suos domi docent. Recte auditis domi docere homines, quorum multi in schola domestica docere latine volunt. Ergo necesse illis habere programma latine docendi. Deinde me programma vendentem apud conventiculum illorum inveniunt. Quam fortunatus sum! Nonne?

New Castle, DE

Tam diu conventiculum erat ut fessus fierem et tantum dormire possem. Vae mi! Itaque bene dormuit. Die proximo raeda ab Harrisburgo cessi ut Castellum Novum Delevariae irem. Ibi est aedificium, per quo gubernare potest (si licet, nescio). Mirabile visu! Nonne? Matrem telephonice compellare conabar, quia die matrum a domo aberam. Mater quoque a domo aberat, itaque nuntium telephono mittebam.

Fort McHenry and Baltimore

Deinde Baltimoram gubernabam, quia aeroportum e quo volavi Baltimorae est. Ibi Praesidium McHenry vidi. Scitisne illam praesidium? Est locus qui Franciscum Scott Key scribere carmen nomine "Vexillum Stellis Punctatum" scribere inspiravit. Vere! Locus amoenus est.

Hoc die in quinque civitatibus Americanis eram. In Pennsilvania surrexi, per Novam Caesaream Delevariamque gubernavi, e Terra Mariae volavi et tandem domum (in Illinoesia) veni.

2007-05-08

Perterritus

Quis? Sum! Quam ob rem? Ob infantem. Fere paratus/a infans est. Uxor parata. Sumne? Imparatus! Re vera, si paucia scirem, laetior fierem etsi nihil scirem, laetissimus fierem! Tamen scio tam multa ut perterritissimus fiam.

Vita mutabitur cum infans venerit. Modi mutandi ignoti mihi sunt! Perterritus igitur sum. Antequam fascias (quo modo dicitur latine diapers?) numquam feci. Nihil infantum scio et liberorum pauca. Sed infantium? Nihil. Quid faciam? Infans autem me artem educandi docebit. Spero ut bonum magistrum habeam.

Colloquine latine cum infante debeo? Quid putatis?

2007-04-28

Dies Latinus primus


monstrans a parte sinistra: me, Iacobum Chocola, Terentiam Fair, Mariolinam Brusherd, imago facta ab Iustino Mansfield

primo die Latino fungabamur

die Saturni, 21o Aprilis, 2007o

Primum esurientes in popina nomine Bennigan’s convenimus ego, Iacobus Chocola, Mariolina Brusherd, quarum conatum latine loquendi plaudare debeamus, Alexandra Schmidt cum fila sua filioque, dein Terentia Fair, quae latine francogalliceque docet, convenit et tandem Iustinus Mansfield, qui scire permulta verba mihi videtur. Alexandrae et liberis abire necesse erat propter filiae dolorem in stomacho (nisi memoria me fallit). Spero ut melius se sentiat.

Post prandium trans viam transibamus ut Institutione Artium fungabamur. Latine loquentes multas per pinothecas peribamus. Nos loquentes latine de imaginibus nemo rogoavit qualem linguam loquamini. Forsan homines Sicagi alias linguas audire solent, plus quam Seattli Lexintoniaeve.

Praceptum reconveniendi post diem nostrum faciebamus.

2007-04-16

Iacobus Burke


imago e vicipaedia

Natus 22o Decembris anno 1936 Deris1 est. Historigraphus scientium et auctor programmatum televisificorum librorumque nomine Nexus (anglice: Connections) et Die Mundus Mutavit est et Oxoniae studuit. Programmata eius ad nexus inter res scientificas hominesque pertinet. Scitisne est nexus inter Napoleonem et computatra? Mirabile dictu, nexus est facilis! Si vultis, responsum hic est.

Olim ego discipulus in collegia et Iacobus Burke (post oriationem suam) congressi sumus. Est vir magnus, si mundum intellegere nostrum vultis interconnexum.

Notae:
1. Deriae sunt urbs in Hiberina Septentrionali. fons

2007-04-02

Die latino fungamur!

Si velis, nobiscum convenias. In popina nomine Bennigan's, cuius inscriptio est 150 S Michigan Avenue, Sicagi, hora undecima semis die Saturni 21o Aprilis conveniemus ut prandeamus. Post prandium nostrum Institutionem Artis Sicagi, quae trans viam est, ibimus et de sculptura, arte pingendi et aliis loquemur. Tesserae intrandi, nisi fallor, sunt liberae magistris! Aliis duodecies thalarium.

Loquerisne latine numquam? Noli te sollicitare! Te adiuvabimus. Indices vocabulorum utilium habemus. Forsan librum nomine Conversational Latin for Oral Proficiency ab Ioannes Traupvir scriptum seu lexicum tecum ferre debeas (ut te adiuves).

Habesne quaestiones de die? Epistulas electronicas ad me mitte.

Spero ut ibi videam te!

2007-03-29

Seattlum

Space Needle reflected
Imago Acus Cosmici in aedificio foedo

Dum Seatlli eram, multa vidi fecique. Mirabile dictu, Acum Cosmicum ascendi bis, quia altitudinem valde timeo. In imagine superiori Acus Cosmicus in aedificio proximus repercutit. Hoc aedificium autem non est formosus. Immo foedum est, at utile pulchurmque ob rem imagines faciendi.

Drawbridge in Victoria
Pons levatorius Nicopoli

Quae homines super aquam inter loca transfert, cymba celerissima Seattlo Nicopolem, quae caput Columbiae Britanicae est, vectus sum. Ibi Musaeum Columbiae Britanicae Regale vidi. Postea birotam conduxit ut loca proxima viderem. Nicopolis est urbs pulchra. Si iveritis, hac de re mecum consentietis.

Museum of Glass
Musaeum Vitri Tahomae

Musaeum Vitri quoque Tahomae vidi. Hoc in musaeo multa opera vitrarii nomine Dale Chihuly insunt. Unum ex his est pons Vitri. Quam pulcher! Nisi opera Chihuly non placent. In musaeo quoque officina vitrium faciendi est. Hoc loco vitrarii vitrum facientes videri possunt. Artem eorum videre mihi valde placebat.

Tandem cum Stephano Berard colloquabar et in sessione societatis nomine JCL, quae ad latine dicendum pertinebat, illum adiuvabam. Illa nocte ego, uxor Stephanusque cena fructi sumus.

Spero ut Seattlum Tahomamque reveniam.