Seattlum
Imago Acus Cosmici in aedificio foedo
Dum Seatlli eram, multa vidi fecique. Mirabile dictu, Acum Cosmicum ascendi bis, quia altitudinem valde timeo. In imagine superiori Acus Cosmicus in aedificio proximus repercutit. Hoc aedificium autem non est formosus. Immo foedum est, at utile pulchurmque ob rem imagines faciendi.
Pons levatorius Nicopoli
Quae homines super aquam inter loca transfert, cymba celerissima Seattlo Nicopolem, quae caput Columbiae Britanicae est, vectus sum. Ibi Musaeum Columbiae Britanicae Regale vidi. Postea birotam conduxit ut loca proxima viderem. Nicopolis est urbs pulchra. Si iveritis, hac de re mecum consentietis.
Musaeum Vitri Tahomae
Musaeum Vitri quoque Tahomae vidi. Hoc in musaeo multa opera vitrarii nomine Dale Chihuly insunt. Unum ex his est pons Vitri. Quam pulcher! Nisi opera Chihuly non placent. In musaeo quoque officina vitrium faciendi est. Hoc loco vitrarii vitrum facientes videri possunt. Artem eorum videre mihi valde placebat.
Tandem cum Stephano Berard colloquabar et in sessione societatis nomine JCL, quae ad latine dicendum pertinebat, illum adiuvabam. Illa nocte ego, uxor Stephanusque cena fructi sumus.
Spero ut Seattlum Tahomamque reveniam.
2007-03-29
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento