2006-12-27

de Giraldo Ford

Hodie nihil Giraldi Ford in ephemiride (illo Sicagi Tribuno) habitum est, ergo vobis narrabo de Giraldo Ford. Erat praesedens 38us Americanus, qui tempore veniendi domum mei infantis praesidens creatus est. Vere! Ricardus Nixon, qui erat praesidens 37us, meridie resignavit die 9 Augusti 1974, cum parentes mei me in domum tulerunt. Sane Giraldus Ford factus est praesidens.

Ford clarus propter duas rationes est. Erat numquam electus aut praesedens aut vicepraesedens. Et Ford Ricardo Nixon indulgentiam dedit ne in carcerem missus sit Nixon.

Heri, die 26 Decembris, mortuus est. Omnia vexilla Americana dimido manubrio volant. Sine dubio, clarus, sicut ullus praesedens, nuntium mortis suae in ephimeride habere debet. Quid editores Tribuni hodie ediderunt? De Ursorum ludo. Vae mihi! Ludus morti praesedentis praefertur ab istis editoribus! Ludus est nuntium falsum, quamquam nonnulli refert. Quam ob rem stultus ephimeridem Tribunum emo?

O! Tribunus etiam (false) dixit victorem Dewey Truman praedsidentem vincere. Vobis de me decernite!

Nessun commento: