2007-03-07

Oshima

supper with Oshima
Ego cenans, Oshima spectans

(fl. a 31o Octobris 1997o ad 8um Martis 2007o)

Fuit mihi primus cattus. Olim erat catulus, iam est mortuus. Erat dulcis iracundusque statim.

Trisis factus sum, quia mors venit ad eum. Magister bonus autem erat cattus. Quid me cattus docuit? Artem animalia et liberos curandi amandique. Cattus enim me mutavit et paravit ut pater bonus fiam. Ante tepus eius fueram iuvenis stultus.

Oshima, olim te catulum in sinu tuleram ut medicum animalium videris. Deinde crevisti. Tandem mortuus es. Itaque te murmurantem in lecto meo et maumantem cibo desidero. Oshima, magister mi, iam te desidero. Oshima, memini te ludentem dormientemque sole foris fungi et maumantem tam fortiter prope ostium domi meae ut veniam et ostium aperiam. Post divortium meum, te desideravi tam multum ut lacrimanti ob te (neque mulierem istam) mihi dormire non liceret. Rursumque me doces etiam artem lugendi.

Mors huius catti mihi nocet vailidissime. Fortisan mulier, quae a me divortium fecit, corpus Oshimae incendet et cinis eius in horto sparsus erit ut ego ad hortum veniam et similis Catullo dicam:

Feles, ave atque vale.

Nessun commento: