2007-03-29

Seattlum

Space Needle reflected
Imago Acus Cosmici in aedificio foedo

Dum Seatlli eram, multa vidi fecique. Mirabile dictu, Acum Cosmicum ascendi bis, quia altitudinem valde timeo. In imagine superiori Acus Cosmicus in aedificio proximus repercutit. Hoc aedificium autem non est formosus. Immo foedum est, at utile pulchurmque ob rem imagines faciendi.

Drawbridge in Victoria
Pons levatorius Nicopoli

Quae homines super aquam inter loca transfert, cymba celerissima Seattlo Nicopolem, quae caput Columbiae Britanicae est, vectus sum. Ibi Musaeum Columbiae Britanicae Regale vidi. Postea birotam conduxit ut loca proxima viderem. Nicopolis est urbs pulchra. Si iveritis, hac de re mecum consentietis.

Museum of Glass
Musaeum Vitri Tahomae

Musaeum Vitri quoque Tahomae vidi. Hoc in musaeo multa opera vitrarii nomine Dale Chihuly insunt. Unum ex his est pons Vitri. Quam pulcher! Nisi opera Chihuly non placent. In musaeo quoque officina vitrium faciendi est. Hoc loco vitrarii vitrum facientes videri possunt. Artem eorum videre mihi valde placebat.

Tandem cum Stephano Berard colloquabar et in sessione societatis nomine JCL, quae ad latine dicendum pertinebat, illum adiuvabam. Illa nocte ego, uxor Stephanusque cena fructi sumus.

Spero ut Seattlum Tahomamque reveniam.

2007-03-14

de patre meo

imago venitura

Pater meus Genavae Illinoesiae anno 1950o natus est. Minimus natu, sororem fratremque viventes habet. Anno 1971o matrem meam duxit miles, propter delectum Americanum, in Germania Occidentali militans. Filius huius viri primus anno 1974o veni. Sequens filia, quae quatuor liberos habet, nata 1976o, deinde filius minor natus 1977o venerunt.

Equitare birotam, currere natareque huic, qui senex atheltaque est statim, placent. Etiam piscator et venator est, nam tempore venandi cervos cum fratre et bona fortuna venatur. Si fortuna huic faveat, iurem cervi fabarum paret. Itinera autem in Europa, Mexico, Iamaica et multis civitatibus Americanis fecit, tamen prope familiam saepe est. Olim me puerum artem piscandi docere voluerat, at discipulus piger fui. Quamquam me amorem basipilae bene docuit et semel bisve omni anno ludo fungimur. Sic pater.

2007-03-11

Pro quo?



Heri monumentum militium (videte supra), in quo sunt memoriales duobus militibus Crustali Lacus nuper mortuis, vidi. Itaque de his militibus putare incepi et de ratione mortis horum. Cumque de his rebus plus plusque putavi, aliquid ad me venit:

Praesedens noster, ille Frutex, se pro vita stare dicit. Verumne? Res illius gestae clarius quam verba illius dicunt.

Et Bellum Iracense et Afganiense quatuor annos milites mortuos faciebant. Secundum antiwar.com 3,190 milites Americani necati sunt. A quo? A quo opinamini? A me? A vicinis vestris? Minime. A Frutice et consociis eius. Quid me facit iracundum est necessitas mei solvendi bellum. Nolo bellum. Nolebam bellum. Numquam bellum volueram.

Frutex est mendax qui unam rem dicit et alteram rem gerit: amator mortis, inimicus vitae.

2007-03-07

Oshima

supper with Oshima
Ego cenans, Oshima spectans

(fl. a 31o Octobris 1997o ad 8um Martis 2007o)

Fuit mihi primus cattus. Olim erat catulus, iam est mortuus. Erat dulcis iracundusque statim.

Trisis factus sum, quia mors venit ad eum. Magister bonus autem erat cattus. Quid me cattus docuit? Artem animalia et liberos curandi amandique. Cattus enim me mutavit et paravit ut pater bonus fiam. Ante tepus eius fueram iuvenis stultus.

Oshima, olim te catulum in sinu tuleram ut medicum animalium videris. Deinde crevisti. Tandem mortuus es. Itaque te murmurantem in lecto meo et maumantem cibo desidero. Oshima, magister mi, iam te desidero. Oshima, memini te ludentem dormientemque sole foris fungi et maumantem tam fortiter prope ostium domi meae ut veniam et ostium aperiam. Post divortium meum, te desideravi tam multum ut lacrimanti ob te (neque mulierem istam) mihi dormire non liceret. Rursumque me doces etiam artem lugendi.

Mors huius catti mihi nocet vailidissime. Fortisan mulier, quae a me divortium fecit, corpus Oshimae incendet et cinis eius in horto sparsus erit ut ego ad hortum veniam et similis Catullo dicam:

Feles, ave atque vale.

2007-03-06

Iter veniturum

Mox ego uxorque gravida iter faciemus. Quo ibimus? Seattlum! Tesserae iam emptae sunt!

Numquam antea Seattli (etiam in Civitate Vashintoniae) fui. Hoc iter erit dissimile itineri ad Manitobam, quod scriptor humilis vester imagines faciam. Si nomina locorum prope Seattlum scire velitis, hic inspicere debeatis.

Consilium meum est iter facere loca expeditionis Lewis and Clark (prope Astoriam Oregoiniae), ad Columbiam Britanicam (fortisan Nicopolem) et alia loca. Si fortuna mihi faveat, latine loquar. Spero.