Enchidiria
In aedibus Bolchazianis, ut cognoscitis, laboro atque enchidiria ibi eduntur. (Verumne?) Ego quoque linguam nostram discipulos scholarum domesticarum doceo. Itaque multa enchidiria cognosgco.
Iam enchidiria, cui nomen anglicum est Latin for the New Millennium Bolchaziana me excitat, nam latinitatis historia narratur illis in enchidirioniis ab antiquis temporibus ad itineris Columbiani tempus. Erunt quam bona, sed favor forsan sit mihi. Satis igitur huius libri scripsi.
Alia autem sunt non tam bona, praecipue illa enchidrionia quae ad scholarum domesticarum discipulos pertinent. Odiosissima sunt pauca. Omnia illorum enchidirium ad res grammaticas tantum spectant. Index illorum titulorm quos odi sat longus est, quamquam haec non est ratio mihi.
Primum digressus pro inscientibus: scholas domesticas in Civitatibus habemus. Multi parentes scholas publicas pueros suos fallere putant, nam evolutio, multiculturisma, res nimis seculares, quorum illos pigeat, ibi docentur. Etiam nonnuli rem publicam et eius scholas filiis laedere opinantur. Alii scholas propinquas res fundamentales docere non posse dicunt. Multae rationes sunt illis. En! Caelum ruitur! Hi parentes scholas domestica contra causas datas condiderunt. Domi filios Deum colere, numerare, orationes, quae ab his bene aestimantur, fingere, legere docere possunt. Sine dubio fama scholarum domesticarum est proba in America, nam certamina praecipue illa in quibus sequentia literarum literis singulis enuntiatur (anglice, spelling bee), victa sunt ab his discipulis.
Lingua latina quoque magis aestimatur, nam ad et verba anglica et ad orationes et ad historiam et ad alias res spectat. Itaque multa enchidiria sunt scripta ad usum discipulorum domesticorum. Scriptores autem non sunt latinistae, latinitas igitur cuiusdam saepe eget. Mea quidem sententia est illa enchidria Deum prae latinitate colere. Deum colere nemini laedet, sane oportet, tamen non est ratio docendi hac in re. Necesse esset latinitatem prae Deo colere, si hi discipuli emolumentis linguae nostrae fruerentur. Etsi hi discipuli domi docti erunt, enchidirium haberi debebit utile. Opus est!
Iam consilium incohatum capio. Sum enchidirium melius datis anterioribus scripturus ad usum discipulorum meorum. Finis est quod discipulis potestatem legendi dat. Modo electo, multa in animo bene teneo. Primum, discipuli, pueri octo novemve annorum, studia incipiunt. Secunde parentes liberos suos docere volunt (et in consilio debent). Tandem bona latinitas, a qua nonnumquam labebar, totum per librum sine exceptione ostenditur. Labor erit magnus difficilisque, nihilominus necesse est.
2009-02-21
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento