2009-02-20

Cur (et quomodo) latine domi loquor?

Ego et filiola, Ada nomine, latine loquimur, quamquam Ada paucis verbis latinis utitur nisi "heus". Tam multum "heus". Sine dubio, cotidie loqui necesse est, sed alia mihi sunt consilia.

Videtur mihi repetitio cotidiana esse modus facillimus. Iam tum lexicum inspicere me oportet, nam multa, quae sunt cotidiana verba, me eludet praecipue in culina. Etiam latine legere me oportet, nam lingua latina mihi est secunda et scriptores antiqui sunt emolumentum syntacticis in rebus. Labor in me positus est, sed in nobis erit, quia parvulae crescunt et pro se legere poterunt (nimis mox, certus sum).

Ut filiolam bene pararem, libros pueriles emi. Inter hos libros sunt Ferdinandus, Olivia, Winnie Ille Pu, Regulus et ceteri.

Iam rogandum mihi habeo. Fietne filiola latinista? Nescio. Haud bene refert. Emolumentum est fieri bilingualis et lingua nostra est quam cognosco sic latine cum ea et domi et aliis in locis loquor. Saepe miror utrum esse immigrans videar an non latine loquens, sed iterum non refert. Opus nostrum a familia amicisque laudatur et adhuc manetur.

Mea quidem sententia.

2 commenti:

Anonimo ha detto...

Et ego laudo te tam bene filios curare ne tantum careant corporis frumentum sed animi! Optime Latine cum tuis in photogrammatibus dicis intellego valdeque mihi placet. Valete, tumet ipse et filiola tua tam diligenter amanterque culta, iterum iterumque.

Anonimo ha detto...

Sic non iam solus sum! Filium linguam latinam libro manuali Assimil Le latin sans peine quotidie doceo. Parva iam intelligit...
Vale!