de Peoria
Cras Peoriae ero. Quoniam multi lectores non sunt Americani, pauca de Peoriae verba loquar.
"Ageturne Peoriae?" (Vel "Will it play in Peoria?" anglice.) Sic quaedam sententia in America dicitur, nam Peoria esse media America putatur. Haec sententia autem non est nova, set primis saeculi vicesimi annis orta est. Theatrum Vaudvilianum olim ubiqui fuit in America et Peoria erat locus magnus huius theatri. Itaque sententia in usu venit.
Societas nomine "Caterpillar" vel "Eruca" ibi conditur. Illa societas prae omne (fortasse nisi Iohanne Deere) est praeclara causa tractorum faciendorum (fu! Timeo ut lingua nostra rursus abutar.) Tractores Erucenses sunt flavi.
Fortisan tempus ad imagines faciendes habeam.
2009-03-19
Iscriviti a:
Commenti sul post (Atom)
Nessun commento:
Posta un commento