2009-03-27

Maturitas?
Iam maturus sum vir. Nuper parvulae ludibrium, quod est laetum dictu, emi, cum ludibrium vellem. Puer mihi ludibria emere non potui, quia satis pecuniae non habui, nam pueri causa discendi student neque causa pecuniae laborant. Puer, ut dicebam, puerilia volebam. Adultus puerilia saepe nolo, quamquam satis pecuniae habeo ad illud emendum. Nihilominus adhuc nonumquam puerilia volo, et ego, cui fortuna nuper favet, adhuc possum. Parvulae ludibria emo ut ludamus felices.

Quale ludibrium? Ne solemini! Legos emi. Legos? Quomodo latine nominantur? Lego, legonis (f)? Similis multis declinationis tertiae nominibus. An Lego, legonis (n)? Nam latera sunt neurtius generis et fortasse Legona (vel sivis Legones vel Legi). An Legi, legorum (m)? Ut "legos habeo" dici postest. Heus! In Iustini amici verbis dico, "Quot latinistae, tot verba."

2 commenti:

Anonimo ha detto...

hahahahæ! mactissime: quot latinistæ, tot uerba... mihi autem hoc tantum habeo: unum uerbum latinistis, nullam sperare salutem!

Unknown ha detto...

Hahahahae! Quam ridicula sententia!