2014-04-10

Amaurotum an Londinium

Diu Mori Vtopia legebam in schola ut modo discursivo analizetur. Procul dubio non sum primus qui hanc rem cernebat, sed hodiernus solus latine rem scribo.

Primum imago Londini anno 1572, fere sexaginta post annos Vtopiae editae.


Sinistra in parte legitur:
Haec est regia illa totius Angliae civitas LONDINIUM ad fluvium Themesim sita. Caesari, ut plures existimant Trinobantium nuncupata multarum gentium comertio nobilitata, exculta domib[us] ornata te[m]plis, excelsa arcibus, claris ingeniis, viris omnium artium doctrinarumque genere praestantibus, percelebris. Denique omnium rerum copia, atque opum excellentia mirabilis. Inuebit in eam totius orbis opes ipse Thamasis, onerariis navibus per sexaginta millia passuum, ad urbem praealto alveo navigabilis.
Quod est dicere, discriptio Londini. "Regia illa totius Angliae civitas Londinium"! Morus aliter de urbibus Vtopiensibus scripsit.
qui unam norit, omnes noverit
Dein ad Amauratum vertit, quia inter urbes Vtopienses, earum caput erat optimum exemplum. 
stium est igitur Amaurotum, in leni diectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo eius paulo infra collis incoepta verticem, milibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.
Iterum spectetis Londini imaginem. Quid video? 

AmaurotumLondinium
• "figura fere quadrata"
• "situm eat Amaurotum"
• "ad flumen Anydrum"
• figura etiam fere quadrata
• "civitas Londinium…sita"
• "ad fluvium Thamesim"
Mira, nonne? Sed mirum maximum est hoc:
secundum ripam aliquanto longior [quam milibus passuum duobus]
Londinium magis amplius ad ripam iacet quam a ripa? Nonne? Hac re maxime, sed etiam aliis, reor Amaurotum esse Londinium in persona satirica. Quid remini?

1 commento:

Nemo Oudeis ha detto...

Placet illud "modo discursivo analizetur": nam certe verbum temporale "analizandi" non ex ἀνα et λύω oritur, unde "analyzare" oriretur; sed id quod "modo discursivo" in scholis fit saepe multo magis "analizatio" quam ἀνάλυσις videtur. Et quodcumque professores dicunt, sine dubio ex eodem fonte manat.