hodie, post scholam cum parentibus nos magistri colloquebamur, quippe conferentiae parentales-magistrales, quae mihi displicere solent. tempus est carum in hac vita, et discipuli mihi (saepenumero) bene rem agunt.
sed ultima famila quacum loquebar me ultimum visitavit, nam discipulus multis fructibus in mea schola (aliter autem in aliis) fungitur. iam tum parentes a me bene noti sunt quoniam una rem hydraulicam praebent, quorum pater huius discipuli meum balneum in hypogaeo refecit. (et mater officinam cum suis canibus tractat.) laetus dico balneum esse bene refactum, quippe amasia etiam laetior est.
sed digredior.
me ultimum venerunt ut felicem finem haberent. visitatus equidem ab illis ipse finem habui felicem exhortans discipulum ad secundum nostrae linguae annum usurpandum.