2011-11-23

Agricolae Americani

Maiores mei, velut fere omnes, erant agricolae, sed ego pelliculas habeo. Et eas vobis inderdum ostendam.   In pellicula annis 40is saeculi 20i facta et avum et proavum videmus. Avus tractorem per agrum agit, proavus autem equos per viam agit. Media pellicula (1:20 plus minusve) eorum familam nobis ostendit. Qui sunt?

Paterfamilias est Carolus Johnsen, senior, qui fuit filius cuiusdam Dani. Illud est altera fabula. Eius uxor, Helena (nata Roy) est materfamilias, cuius pater nomen suum—Petrum—mihi dedit. Avus meus camisiam striatam gerens cum matre sua saltat. Avus nomine est Carolus, qui nomen filio meo dedit. Vir incamisiatus est, ni memoria fallor, Robertus, qui totam vitam illum fundum coluit. Puer ad cubitum proavi est Ronaldus diabete afflictus et ante natum meum mortuus, itaque de eo non sum tam certus quam de aliis. Puella prope Ronaldum est Elizabetha, quae ab multis putata est mente imbecillis. Mihi tamen aliter visa est haud bona ruricola, quae bonas fabulas narravit. Nescio quae sit altera femina. Ita est vita.

Iam, procul dubio, miramini cur non fuerint milites in bello mundiali Carolus, iunior, et Robertus. Nonne fuerunt viri fortes? Recte censetis, sed agricolae non erant ad conscribendum in Civitatibus Foederatis itaque Carolus et Robertus bellum et conscriptionem evitarunt. Fortuna illis agricolis favuit, quia lac erat maioris momenti quam bellum gerendum. Nunc ad pelliculam…

Nessun commento: