2011-11-27

de monte et colle

Nuper et collem et montem pede ascensi.

Collem, recte nominatum, altissimum in Visconsinia ascensi. Imagines non feci quia aer plena erat nubibus. Humum impsam attigerunt, itaque nihil visum'st. Nihil. Etiam animalia sensu meliore quam meo deerant. Solus per silvam in silentio ambulavi. Omnino tacuit, nisi pedes mei. Erat multae viaculae quibus fructus sum. Lacus erat sub nubibus mirus. Etiam montem, plus minusve recte nominatum, ascensi. Iterum nubes. Iterum nemo nisi ego, sed quoddam animal vidi. Erat Plethodon cinereus, scilicet inopinatus a me.

Nunc me fuisse virum altissimo in Visconsinia dicere potestis. Fortunati vos! (Ha!)

Addendum: Scriba Latinus me de Petrarcho monuit. 

2011-11-23

Agricolae Americani

Maiores mei, velut fere omnes, erant agricolae, sed ego pelliculas habeo. Et eas vobis inderdum ostendam.   In pellicula annis 40is saeculi 20i facta et avum et proavum videmus. Avus tractorem per agrum agit, proavus autem equos per viam agit. Media pellicula (1:20 plus minusve) eorum familam nobis ostendit. Qui sunt?

Paterfamilias est Carolus Johnsen, senior, qui fuit filius cuiusdam Dani. Illud est altera fabula. Eius uxor, Helena (nata Roy) est materfamilias, cuius pater nomen suum—Petrum—mihi dedit. Avus meus camisiam striatam gerens cum matre sua saltat. Avus nomine est Carolus, qui nomen filio meo dedit. Vir incamisiatus est, ni memoria fallor, Robertus, qui totam vitam illum fundum coluit. Puer ad cubitum proavi est Ronaldus diabete afflictus et ante natum meum mortuus, itaque de eo non sum tam certus quam de aliis. Puella prope Ronaldum est Elizabetha, quae ab multis putata est mente imbecillis. Mihi tamen aliter visa est haud bona ruricola, quae bonas fabulas narravit. Nescio quae sit altera femina. Ita est vita.

Iam, procul dubio, miramini cur non fuerint milites in bello mundiali Carolus, iunior, et Robertus. Nonne fuerunt viri fortes? Recte censetis, sed agricolae non erant ad conscribendum in Civitatibus Foederatis itaque Carolus et Robertus bellum et conscriptionem evitarunt. Fortuna illis agricolis favuit, quia lac erat maioris momenti quam bellum gerendum. Nunc ad pelliculam…

2011-11-18

I. Edgarus

Modo alteram peliculam in theatro vidi. Ad vitam I. Edgari Hoover spectavit. Americani eum cognoscere debent, sed alii certe non. Iohannes Edgarus Hoover erat vir magni momenti in Civitatibus Foederatis annis saeculi vicesimi ducens Ministerium Inquirendi Federalem (anglice: Federal Bureau of Investigation).

Itaque pelicula monstrabat res publicas et viros illustres inter quos erant Martinus Luther King, Jr., Franklinus Delano Roosevelt et ceteri. Etiam abusus auctoritatis et virum vitiatum monstrabat. Ambo themata inter se a rectore Clintono Eastwood maxima cum arte texta sunt. (Re vera ille senex fiebat rector pelicularum dramaticarum annis recentibus.)

In primo themate, auctoritate abutitur Hoover. Semper plus plusque auctoritatis a Senatu petit sine cura consequentum. Hoover ictus in casa patroni "vidit" et re ad suum emolumentum usus est. Filio Lindbergh rapto, rem ad emolumentum versit Hoover. Per annos tot res ad se versit ut multas res secretas de viris (et nonnullis mulieribus) illustribus tenuerit. Cum Hoover aliquid voluerit, his rebus secretis voluntatem aliorum ad suam pervertere solebat. Imperium suum fecit. Hoc thema est momenti historiae.

Altero in themate, eius vita ostenditur. Hoover a natu usque ad mortem matris una cum ea habitaverat. Re vera, totam vitiam Vasintioniae (in Territorio Columbiano) habitavit Hoover. Fortasse Hoover erat, ut anglice dicitur, mama's boy (latine, filius maternalis). Nescio, sed aliter non videbatur esse res in pelicula. Etiam Hoover esse dicitur rumore (aut recto aut falso, difficilie mihi scitu quippe nihil de rumorum veritate dicam) et homosexualis et transvestitus. Ante seditionem Stonewall, nemini licuit esse homosexuali—et, hoc, mea quidem sententia, Eastwood rector nobis recte ostensit. Cum Hoover in pelicula vestimenta muliebre induisset, plangore quieto flevi. Erat scaena humanissima.

Procul dubio, haec pelicula ad certamen Anscharianum pertinet. 

2011-11-15

Mama

ave atque vale.

dis manibus
Carola Maxima Sipes
annos 61 sua aetate
cancre morbo necata.


utinam requiescas in pace.




2011-11-13

Obruptio Soraiae M.

Recte legistis hac in pelicula Soraiam M. lapidibus obrui. Si facile ad vomendum acti hanc specaretis, vomituri essetis nam obruptio lapidibus paulatim maxima cum cura nobis ostenditur. Re vera, titulus huius peliculae totam fabulam revelat. Ibi est crux rei.

Inter me vosque fabula non videtur quam vera tam scriptores fabulae (et peliculae et mythistoriae) nobis credere volunt, nihilominus dicunt fabulam esse gestis veris scriptam. Minime autem refert, nam vicibus in pelicula violentia affligimur ab ovo usque ad mala. Scilicet debemus hac pelicula affligi—nefas obrui labpidibus est maximum. Miror utrum rector peliculae hoc voluerit agere ad fabulam narrandam an animum concitandum. Difficile dictu. Procul dubio, obruptio Soraiae non est res secreta. Etiam modus narrandi rem revelat, nam narratur media in re! Sed satis rei.

Rector peliculae (Cyrus Nowrasteh) est et Persus et Americanus, itaque fabulam persicam ex mythistoria tractam facere volebat. Et fecit. Bene fecit. Propter fabulae rem pelicula in Persia fieri non poterat, itaque Cyrus loco in Iordania usus est. Similiter histriones Persi non fuit Cyro Nowrasteh, itaque histrionibus Perso-americanis usus est. Iterum res in animo venit: spectat ad propogandam an ad fabulam narrandam pelicula? Iterum difficile dictu.

Nihilominus pergrata erat mihi. Tandem (pro pudor Anglice!) pauca verba Hafez poetae vobis ostendo:

Ne te gere velut hypocrita qui suas fraudes celare putat Alcorano declamans. —Hafez

Don't act like the hypocrite, who thinks he can conceal his wiles while loudly quoting the Koran. - Hafez


Si habeatis poemam Persice scriptam, quaeso mitte eam ad me ut latine reddatur.

2011-11-10

Familia laeta


Olim etiam ego eram parvulus. Hac in imagine ego, mater paterque videmur. Nonne carus quatuor menses natus videor? Mirabile dictu, ego nunc 13 annis provectior sum quam illi in imagine. Si tempus fugit, quo it?

Pater, imagine visa, vestimenta sua perdita lamentatus est, quoniam focale ei valde placuerat.

Elegia scribenda bis


Ut pollicitus sum, scribo elegiam meam coram vobis. Primum de sententiis. Dein de metro. Nunc ad scribendum.


 –  u  u | –  uu | – – | –  X |  –  u  u| – u
prōavia mī puerō parvō – crustula multa

Vexor quarto pede. Tempus mihi auxilium dabit. Fortasse facile solvenda erit hoc modo:

prōavia mī puerō parvō—eu!—crustula multa

Sed videtur inelegans.

– X | – X | – || – u u | – u u | –
 –  u    u| –   –  |   –  ||
saepe dedit.

Heu. Non erit facile. Ad rem iterum vertar.




2011-11-08

ad metrum

Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat — Ovidius


Scilicet, sententias habens me ad metrum vertere debeo. Quo metro scribam? Em, elegiaco metro quoniam elegiam scribere volo. Qualis est hoc metrum? Primo in versu, sex sunt pedes. Altero in versu, quinque. Solent intellegi ambo versus velut una sensus pars. 


Primum hexametrum:


— X | — X | — X | — X | — u u | — x


X fieri potest aut u u aut —. x fieri potest aut u aut —. Ultima pes anceps, nonne? Ovidius noster exemplum perfectum ostendit:


 —    u u | —u    u|—   u   u|— —|  —    u  u|— u
Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat


Nunc pentametrum:


– X | – X | – || – u u | – u u | –


Exemplum mihi deest (propter pigritiam, neque propter inopiam). || significat diaresis, ibique alterum verbum sistit alterum incipit. Sufficiente dictu, metrum satis quidem bene intellego.


Venturum: Possumne facere versus e sententiis?

2011-11-07

Elegia scribenda semel

Mox fiet tempus ad lugendum. Quando? Difficile dictu nescienti. Vita morsque tempus nobis dant, neque vice versa.

Hae sunt sententiae quas in animo habeo:

Prōavia mihi crustula dedit.
Avia mihi rīsum dedit.
Mama mihi vītam ipsam dedit.
Omnēs amōrem ad familiāres habuērunt.
Hae mulierēs acā vītālī tapētum humānum suērunt.
Nunc ad mē ventum'st.
Acus fit in manū.
Līberōs meōs in tapētum humānum suō.
Illōs cūrō amōque ut crēscant additūrī ad tapētum.

Ha. Possumne facere versus ex his nugis? Iterum difficile dictu nescienti. Spectate hic ut inveniatis. Versificendi haud expertus sum.


2011-11-05

Ante diem omium sanctorum

Americani, et fortisan hic mos sit vestrae patriae, syntheses ad personas gerendas ante diem omnium sanctorum induere solent. Nescio cur, sed ita solemus. Praeter hoc, ad vicinos imus nugas dulces petentes dicentesque "Trick or treat." Scilicet "Fraudem an dulcia—utrum mihi dabis?"

Hic mos mihi placet. Valde placet. Etiam puero adulescentique mihi placuit. Quodam anno sol esse simulavi: tunicam flavissimam gessi novem lapili ferens. Quam iucunda est illa memoria.

Horno iterum morem filiolam didici. Ad vicinos ivimus dicentes "Trick or treat." Imago ad sinistram vobis patere debet. Filiola personam principissae gessit—cuiusdam Bellae Dormientis. Filiolus personam mustelae mephitidae gessit—sed emissiones putentes non fecit. Fotuna enim nobis favuit. Ego aut nimis callidus aut nimis stultus personam musicorum gessi. Sed hi musici noniam sunt clari. Isti sunt Kris Kross, qui vestimenta sua retrorsum gesserunt. Idem feci, sed nemo iocum meum intellexit. Fu. Alter autem annus veniet, altera persona.

2011-11-04

Pipio

Nonnumquam mihi placet pipiare (octies, nec plus nec minus). Pipiare? Nonne cognoscitis twitter.com? Re vera, usus huius situs me eludet usque etiam nunc, quoniam hac in ephimeride rescribo.

Si vultis, petite me hic.

Quid putatis, cari lectores? Latine pipiandum'st mihi? An non?

Pi! Pi! Pi! (132 litterae manent...) Pipiatisne? Ubi? Vos sequi mihi placeat.

2011-11-03

Ad linguam graecam

Scilicet linguam latinam cognosco, sed etiam linguam graecam. Non sum expertissimus illius linguae, sed multum de ea didici. Quatuor peliculas ad linguam graecam discendam (anglice) feci. Quamquam haud omnes lectores linguam anglicam intellegunt, sentio has fore imolumentum paucis lectoribus.

1. Prooemium



2. Historia brevis illius linguae



3. Enchidiria ad tirones



3 1/2. Libri ad (plus minusve) peritores



4. Pauca verba Herodoti

Nondum facta est pelicula. Fortasse versionem latinam facere debeo.