2011-11-13

Obruptio Soraiae M.

Recte legistis hac in pelicula Soraiam M. lapidibus obrui. Si facile ad vomendum acti hanc specaretis, vomituri essetis nam obruptio lapidibus paulatim maxima cum cura nobis ostenditur. Re vera, titulus huius peliculae totam fabulam revelat. Ibi est crux rei.

Inter me vosque fabula non videtur quam vera tam scriptores fabulae (et peliculae et mythistoriae) nobis credere volunt, nihilominus dicunt fabulam esse gestis veris scriptam. Minime autem refert, nam vicibus in pelicula violentia affligimur ab ovo usque ad mala. Scilicet debemus hac pelicula affligi—nefas obrui labpidibus est maximum. Miror utrum rector peliculae hoc voluerit agere ad fabulam narrandam an animum concitandum. Difficile dictu. Procul dubio, obruptio Soraiae non est res secreta. Etiam modus narrandi rem revelat, nam narratur media in re! Sed satis rei.

Rector peliculae (Cyrus Nowrasteh) est et Persus et Americanus, itaque fabulam persicam ex mythistoria tractam facere volebat. Et fecit. Bene fecit. Propter fabulae rem pelicula in Persia fieri non poterat, itaque Cyrus loco in Iordania usus est. Similiter histriones Persi non fuit Cyro Nowrasteh, itaque histrionibus Perso-americanis usus est. Iterum res in animo venit: spectat ad propogandam an ad fabulam narrandam pelicula? Iterum difficile dictu.

Nihilominus pergrata erat mihi. Tandem (pro pudor Anglice!) pauca verba Hafez poetae vobis ostendo:

Ne te gere velut hypocrita qui suas fraudes celare putat Alcorano declamans. —Hafez

Don't act like the hypocrite, who thinks he can conceal his wiles while loudly quoting the Koran. - Hafez


Si habeatis poemam Persice scriptam, quaeso mitte eam ad me ut latine reddatur.

Nessun commento: