2011-11-05

Ante diem omium sanctorum

Americani, et fortisan hic mos sit vestrae patriae, syntheses ad personas gerendas ante diem omnium sanctorum induere solent. Nescio cur, sed ita solemus. Praeter hoc, ad vicinos imus nugas dulces petentes dicentesque "Trick or treat." Scilicet "Fraudem an dulcia—utrum mihi dabis?"

Hic mos mihi placet. Valde placet. Etiam puero adulescentique mihi placuit. Quodam anno sol esse simulavi: tunicam flavissimam gessi novem lapili ferens. Quam iucunda est illa memoria.

Horno iterum morem filiolam didici. Ad vicinos ivimus dicentes "Trick or treat." Imago ad sinistram vobis patere debet. Filiola personam principissae gessit—cuiusdam Bellae Dormientis. Filiolus personam mustelae mephitidae gessit—sed emissiones putentes non fecit. Fotuna enim nobis favuit. Ego aut nimis callidus aut nimis stultus personam musicorum gessi. Sed hi musici noniam sunt clari. Isti sunt Kris Kross, qui vestimenta sua retrorsum gesserunt. Idem feci, sed nemo iocum meum intellexit. Fu. Alter autem annus veniet, altera persona.

2 commenti:

Anonimo ha detto...

Alliteratio conservari potest cum verbo Latino quod est dolus.

Unknown ha detto...

Haud multum tempus sententiae dedi. Recte dicis. "Dolus an dulcia" alliterationem sensumque conservat.