2011-11-10

Elegia scribenda bis


Ut pollicitus sum, scribo elegiam meam coram vobis. Primum de sententiis. Dein de metro. Nunc ad scribendum.


 –  u  u | –  uu | – – | –  X |  –  u  u| – u
prōavia mī puerō parvō – crustula multa

Vexor quarto pede. Tempus mihi auxilium dabit. Fortasse facile solvenda erit hoc modo:

prōavia mī puerō parvō—eu!—crustula multa

Sed videtur inelegans.

– X | – X | – || – u u | – u u | –
 –  u    u| –   –  |   –  ||
saepe dedit.

Heu. Non erit facile. Ad rem iterum vertar.




2 commenti:

beluosus ha detto...

In loco verbi parvo, fere perparvo ?

tres syllabas habet longas: - - -

sipes23 ha detto...

Bonum consilium mihi ostendis. Gratias.