Multi latinistae, et quomodo aliter fieri potest?, linguam latinam bene cognoscunt. Pauci autem, ut mihi videtur, multum de aliis linguis antiquis Italicis cognoscunt. Vultisne pauca de his linguis mecum? Non sum expertus, immo pauper discipulus qui scientiae cupidus sum.
Itaque investigationem nostram
lingua venentica incipiamus. (Omnia quae procedunt sunt mihi sententias et, spero ne sint nimium ridiculae, speculationes.)
Re vera, nemo multum hac de lingua scit. Fortisan lingua venetica sit in ramo italico, velut lingua latina, vel suo in ramo sit. Difficile dictu, nam paucae
inscriptiones inventae sunt. Nihilominus, multum discere possumus.
Haec est (sine imagine ipsius inscriptione) transliteratio mea literis veneticis:
Literisque Romanis (a
situ captis):
mego donasto sainatei reitiai egeotora aimoi ke louderobos
In linguam latinam reddita:
me donavit sanatrici reitiae egetora aemo liberisque
Verbatim pergam. Inter "me" et "mego" nullum spatium, nisi orthographicum, extat. Idem significant et similia videntur. "Donavit" et "donasto" vicibus similia et dissimilia videntur. Nullo dubio, pars prima cuiusque verbi est eadem—"don". Non eodem terminantur, quamquam venetice "donasto" in memoriam quoddam verbum latinum: "donasti", aliter "donavisti". Nescio si venetice "donasto" et latine "donasti" sint ortu similia praeter primam partem, sed ita fieri velle possumus.
Sanatrici Reitiae: Quis fuerit illa sanatrix Reitia numquam sciemus, sed casus dativi sunt verba. Altera est similitudo inter has duas linguas. Egetora: videtur esse dator noster. Aemo liberisque: hoc est difficile. Videtur mihi praepositio deesse, ego autem pauca pro certo hac de re scio. Forsitan sit casus in lingua venetica qui linguae nostrae desit. Forstian inscriptio olim habuerit praepositio, qua de re sine imagine certi fieri non possimus. Forsitan tandem sit dativus duplex in loco praepositionis. Puto, fortasse solus, linguam veneticam hoc modo sententias facere:
Latine: Aliquid tibi (DAT) pro Aemo (PRAEPOSITIO) do.
Venetice per verba latina: Aliquid tibi (DAT) Aemo (ITERUM DAT) do.
Nunc autem coniectiones facio.
Videtisne "liberisque"? Nunc primam animadvertamus dicentem "ke louderobos". Ke? -que? Nonne similia verba videntur? Etiam alterum verbum simile cognoscimus: καί. Aliquo modo a me ignoto "que" factum est encliticum. Et si mecum fingere possitis… Nonne videtur "-obos" in "louderobos" simile huic: "-ibus" vel etiam "-obus" in verbo "ambobus"? Mihi videtur. Procul dubio similitudo inter systematibus declenationum harum linguarum extat.
Nunc ad alteram inscriptionem (cuius imago
hic inveniri potest):
Et velut antqeuam transcriptione melius videre possumus:
Oppos Apliskos doto donom Trumusijatei
Et latine reddita (manu mea):
Oppus Apliscus dedit donum Trumusiatae
Rursus verbatim. Oppus Apliscus: est noster dator. Scripsi datorem esse Oppum, sed tam facile quam non scribere potuissem eum esse Uppum. De rebus phonologicis linguae veneticae ullo pacto nescio.
Dedit: Non sum certissimus sed si "donasto" est "donavit", videtur posse "doto" esse "dedit". Procul dubio est relatio inter "-to" et "-it", et sequitur ambo verba esse eiusdem temporis. Aliter sensum non facit, nam quis in dono inscribit "hoc tibi do."? Semper dicere volumus (vel ego solus quidem) "hoc tibi dedi." Donum: tam simile "donom" verbo "dono" ut alteram explicationem facere non possim. Satis dictum hoc de verbo. Trumusiatae: Si hoc nomen, et si non est nomen nescioquid sit, esset quintae declinationis, literas mutare non esset necesse. Quinta autem declinatio est clausa, itaque nova nomina in aliis declinationibus, praecipue prima, secunda tertiave, posita esse solent. Ego igitur illius morem sequi crevi.
Quid hac de re putatis vos?