2025-02-25

victoria magistralis!

 hodie, post scholam cum parentibus nos magistri colloquebamur, quippe conferentiae parentales-magistrales, quae mihi displicere solent. tempus est carum in hac vita, et discipuli mihi (saepenumero) bene rem agunt. 

sed ultima famila quacum loquebar me ultimum visitavit, nam discipulus multis fructibus in mea schola (aliter autem in aliis) fungitur. iam tum parentes a me bene noti sunt quoniam una rem hydraulicam praebent, quorum pater huius discipuli meum balneum in hypogaeo refecit. (et mater officinam cum suis canibus tractat.) laetus dico balneum esse bene refactum, quippe amasia etiam laetior est.

sed digredior.

me ultimum venerunt ut felicem finem haberent. visitatus equidem ab illis ipse finem habui felicem exhortans discipulum ad secundum nostrae linguae annum usurpandum. 

2025-02-16

verbdum

 vae! paucos dies me contra hoc aenigma, quod semel in diem renovatum'st--semel! nefas!--impello. venator sum verborum, quae quinque tantum--nec plus nec minus--litteras habent. 

verbdum MCIV IV/VI


⬜⬜⬜🟩⬜

⬜⬜⬜⬜🟩

🟨🟨⬜🟩🟩

🟩🟩🟩🟩🟩

si placeret vobis talia verba venari, nexus est hic.

ut soleo, serus adveni.

2025-02-15

Casparium

fere decem annos tacebam, quia et multa et magna me occupabant. sed nunc, equidem opinor, pauca sunt dicenda (vel quidem scribenda). 

olim Sicagi habitans migravi in Viomingam. exactissime Casparium, quod est oppidum secundum frequentissimum huius civitatis. censu foederali indicatus anno 2020o numerus incolarum recensus est 59,038, quorum ego et familia sumus quattuor.

itaque tibi, care lector, imaginem Stationis Viae David praebeo. (reperitur hic apud Flickr, si ampliorem magnitudinem inspicere velles.) Statio Viae David non est forum, sed ea area patet media urbe modo simili. saepe aestate festae sollemnes celebrantur, inter quas prima erat Festa Defectionis Viomingitae anno 2017. quam turba illo die aderat, nihilominus mihi placuit.






vos fallerem nisi pauca de monte scriberem. Mons Casparitus, cuius altitudo est circa 2500 metrorum, est amoenus et multi incolae Casparii natura ibi funguntur. nartant hieme dobus modis--Nordico et Alpino. neque egent aestate opportunitates. mihi placet ambulare per silvam ut flores, qui ibi abundant, inspiciam--praecipue Castilleja (vulgo Indian Paintbrush), quae est hemiparasitica. iterum imago apud Flickr amplior.



2014-05-30

Iter Americana

Mense Augusto iter faciam per quatuor (quinqueve) civitatum Americanarum ut Hortum Nationalem nomine vulgari Glacier visitem XL annos natus.

Iter incipiam Sicagi in Illinoesia rubro colore notata. Tam prope aeroportum O'Hare habito ut in traminis stationem ambulem et XX post minutas adveniam in statione. Scilicet hoc scribens aëroplana descendentia audio etsi ea spectarem, rota eorum viderem.

Aëroplano vectus in civitate Vasintonia fusco colore notata adveniam. Eius urbs maxima est Seattlum, ubi convenire solent Latinistae ut loquarent sub nomine Boreoccidentales. Dubito quin eos videam, nam tempus mihi NON est multum in itinere. Raedae usum usurpabo paucos dies nam Seattli diu divertere volo.

Illac raedam trans Vasintoniam gubernabo in civitatem Idahum colore flavo motatum. Quid sit illa in civitate nescio, sed videbo adeo per id pergam.  Dein in Montana caeruleo colore notata scopum meum inveniam inter Montes Saxosos. Re vera hortus nationalis fere in Canada iacet.

Iter meum vix expectare possum.

2014-05-22

cum tigirides erupere



a Rogerio Waters

modo ante lucem primam miserrimi diei
atro anno quadrigesimo et quarto
cum praefectus iussus
ut locum possideat
post rogavit ut manus suus retraheretur
et duces gratias egerunt
dum resisterunt agmina alia
arma hostium paulisper
et Antii caput pontis
pretio tenebatur
vitarum quorundam virorum
et Georgius Rex ad matrem misit
chirographum cum audivisset patrem obivisse
cuius, memini, forma fuit
voluminis ornati bracteolā aureā
quod die incerto inveni
in forulo imaginum photographicorum secretorum
et paulo guttis madidi fiunt oculi adeo memini
quomodo Maiestas Ipse signavit
sigillo proprio
omnino atrum, ubique pruina humi
cum tigrides erupere
et nemo superfuere
in manipulo C regalium sclopetariorum
plerique mortui, ceteri morientes
et isto modo duces magni
abstulere a me tatam

2014-04-10

Amaurotum an Londinium

Diu Mori Vtopia legebam in schola ut modo discursivo analizetur. Procul dubio non sum primus qui hanc rem cernebat, sed hodiernus solus latine rem scribo.

Primum imago Londini anno 1572, fere sexaginta post annos Vtopiae editae.


Sinistra in parte legitur:
Haec est regia illa totius Angliae civitas LONDINIUM ad fluvium Themesim sita. Caesari, ut plures existimant Trinobantium nuncupata multarum gentium comertio nobilitata, exculta domib[us] ornata te[m]plis, excelsa arcibus, claris ingeniis, viris omnium artium doctrinarumque genere praestantibus, percelebris. Denique omnium rerum copia, atque opum excellentia mirabilis. Inuebit in eam totius orbis opes ipse Thamasis, onerariis navibus per sexaginta millia passuum, ad urbem praealto alveo navigabilis.
Quod est dicere, discriptio Londini. "Regia illa totius Angliae civitas Londinium"! Morus aliter de urbibus Vtopiensibus scripsit.
qui unam norit, omnes noverit
Dein ad Amauratum vertit, quia inter urbes Vtopienses, earum caput erat optimum exemplum. 
stium est igitur Amaurotum, in leni diectu montis, figura fere quadrata. nam latitudo eius paulo infra collis incoepta verticem, milibus passuum duobus ad flumen Anydrum pertinet, secundum ripam aliquanto longior.
Iterum spectetis Londini imaginem. Quid video? 

AmaurotumLondinium
• "figura fere quadrata"
• "situm eat Amaurotum"
• "ad flumen Anydrum"
• figura etiam fere quadrata
• "civitas Londinium…sita"
• "ad fluvium Thamesim"
Mira, nonne? Sed mirum maximum est hoc:
secundum ripam aliquanto longior [quam milibus passuum duobus]
Londinium magis amplius ad ripam iacet quam a ripa? Nonne? Hac re maxime, sed etiam aliis, reor Amaurotum esse Londinium in persona satirica. Quid remini?

2014-01-30

Pauca verba de syntaxe

Iam in schola sedeo desiderans abire, nam facile intelleguntur arbores, ut ita dicam, syntacitcales. Scilicet earum geometria valde est simplex, sed alii discipuli hac re vexantur. Nescio cur.

Praecpta sunt pauca:
1. Sunt nodi et rami.
2. Nodi fiunt ramis coniunctis.

Nodus superior est mater, inferior filia. Filiae, quomodo aliter firet possit?, eiusdam matris sunt sorores.

Ergo, A est mater nodorum B et C. Q, R et S sunt filiae nodi B. Tandem X, Y et Z sunt sorores. Lineae inter nodos, exempli gratia illa inter nodum A et nodum B, sunt rami. Nodi, qui nihil sub se habent, nominatur terminales. Satis facile, nonne?






Dominare est aliud. Nodus B dominat nodos Q, R et S, nullo autem pacto nodos C, X, Y, Z. Nodus B vice dominatur nodo A. Itaque videmus matres dominare et filias et earum filias ad infinitum. Ut notio dominationis fiat acutior, discrimen inter dominationem et dominationem exhaustivam facere volo.

Si diceremus nodum B nodos Q et R dominare, satis diceremus, sed ad dominationem exhaustivam nihil diceremus. Nodus B nodos Q, R, S omnino dominat: haec est dominatio exhaustiva. Mentionem huius phaenominis facio, quia dominatio exhastiva ad partes constituentes spectat. 

2013-07-16

de commentariis

Sequentes haec verba ad legendum patent commentarii a me scripta, in quibus narrantur explicanturque Gesta Romanorum de filia piratae.

Satis certus vocabula egi, nam indice vocabulorum (anglice divulgata) a Christophoro Francese Universitatis Dickinsoniensis usus sum. Incertus commentarios scripsi, quoniam numquam scio quam mulum auxilii discipulis parare debebam. Timeo ne viam mediam ficiam. Quid putatis vos?

2012-12-29

Pensa in reti

Interdum nescio utrum stultus sim an non, quia pensa in reti omnibus volentibus communico (apud scribd.com). Scilicet si gradum doctoralem peterem, professores legentes operum meorum qualitatem facillime videant. Illisne ensem bis laminatum ostendo? Timeo ne causam meam meis operibus interfecturus sim aut ad minimum ei hoc modo nociturus sim.

Certissimus scio me non esse calidissimum omnium aut sapientissimum, nec sum superbus (si recte me aestimo) nec ipse qui tubam suam flavit—si mihi licet idomate anglico uti. Immo me saepius quam prodest decetque deduco. Vt vita.

2012-08-22

Vtopia

Interdum opera quae non sunt antiqua docere volo. Nunc discipuli mei Vtopiam Thomae Mori legunt. Quoniam libros eis feci, etiam vobis librum communicare velim. 
Vtopiae versio bilinguis et latine et anglice edita

2012-06-14

Aviculae necatae

Hodie per oppidum raedam gubernans tragoediam vidi. Mater avis (Actitis sp.) aviculas suas in vias ducebat ut transirent. Mater autem consilium malum ceperat nam viae erant frequentes raedis plaustrisque.

Mater dux ante aviculas ivit, et viam faciebat invisibilem. Itaque aviculae quo ire debebant errantes tempore nullarum raedarum nesciverunt. Deinde fiebat tragoedia. Quam primum raedae movebantur periculum in aviculas descensit. Prima raeda aviculam primam necans icit nesciens. Altera alteram. Tertia tertiam. Omnino nescientes et aves et raedarum gubernatores. Animadvertens avicularum suarum tragoediam mater avis volavit circulis huc et illuc pipians!

Talis amoris gnatorum nos animalia maiora decet quam aves.

2012-06-01

Punctulum azureum

Carolus Sagan olim scripsit (anglice, latine redditum a me) de hac imagine:
Nobis autem aliter. Specta iterum illud punctulum. Illud est hic. Illa est domus. Illa est nos. In eo omnes quos amas et cognoscis, omnes de quibus umquam audivisti, omnis homo qui umquam erat, ibi vitam suam vixit. Aggregatus nostrae felicitatis dolorumque, millia confidientia religionum, ideologiarum et doctrinarum oeconomicarum, quisque venator frumentatorque, quisque heros ignavique, quisque conditor destructorque cultus, quisque rex agricolaque, omnes amatores iuvenes, quisque mater paterque, gnatus sperans, inventor exploratorque, quisque philosophus, quisque magistratus contaminatus, quisque praeclarus, quisque dux summus, quisque sanctus peccatorque in historia nostrae speciei ibi vixit – in corpusculo pulveris in radio solari suspensi. 
Terra est scaena quam parva in arena cosmica ingenti. Finge fluvia sanguinum fusa ab omnibus ducibus imperatoribusque ut cum gloria vitoriaque potuerint fieri momentarii domini fractionis punctuli. Finge crudelitates sine fine immissae ab incolis unius anguli huius punctuli in alteros incolas alterius anguli, qui inter se vix cernantur. Quam saepe frustrati, quam avidi alteros interfecturi, quam fervida eorum odia. Nostri status, nostra gravitas in nos ficta, nostrum delerimentum locorum in caelo alicuius privilegii habendorum, provocantur a hoc punctulo lucis pallidae. Nostra planeta est punctulum sola in ingentibus tenebris cosmicis saepientibus. Nostra in obscuritate – hac in profunditate – nulla significatio extat auxilii aliunde venturi ut nos a nobis servemur. Pentitur a nobis. Dicebatur astronomia esse experientia ad deprimendum, et liceat mihi addere, ad virtutem instillendam. Animo meo, forsitan non melius demonstretur dementia arrogantiae humanae quam haec imago terrulae longinqua. Mihi admonetur munus nostrum ut magis benigni et cum misericordia accipiamus nos humanos atque conservendum colendumque sit punctulum pallescens azureum quae sola domus a nobis cognoscatur.
Dubito quin pulchritudinem verborum serviverim, sed conatus sum.  

2012-05-28

CCIƆƆ

Recte legistis decem millia lectorum hanc ephimeridem legisse. Fortasse non nonnulli horum erant quidam lector qui multies legens revenit.

Gratias vobis omnibus ago. Utinam fiant altera decem millia!


2012-05-25

Defectus solis

20o die Maii horno visus est defectus solis. Postea paucis diebus quandam imaginem per rete vidi.

Et haec imago est magis puchra, nonne? Defectus solis imagine est clarissime captus. Etiam orbem terrarum et umbram defectus facile videmus. Praeter solem videre galaxiam possumus. An non?

Multi dixerant hanc esse veram imaginem. Ego fictam. Procul dubio, imago est pulchra sed aliquid me molestabat. Hanc esse fictam suspicatus sum quia galaxia mihi videbatur suspecta. Eius inclinatio postitionemque visa est praepostera—mea quidem sententia. Googlans iterum iterumque hanc imaginem inveni. Ad multos tamen defectus pertinebat, usque primam huius divulgationem inveni. Quando divulgata est? Anno 2009o. Nullo pacto ad novissimum defectum solis pertinere potest. Re vera, imago arte facta est.

Haec autem imago est vera. In ea umbram modo sub apice alae. Cui est ala? Ala est stationi spatiali internationali, quae circumit plantetam nostram. Astronauta Donaldus Petit de defectu solis hic scripsit.

Si alter imaginem videre vultis, haec taeniola ab Irisato Yokohamensi communicata est.

Haec verba scribo sine ira immo magna cum ammiratione, nam historia scientiae est maioris momentis quam putamus nam dissimilis aliis historiis uno modo. Aliae historiae sunt fabulae tantummodo adeo res gestas nobis narrant. Scientia res non modo gestas sed etiam gerendas nobis narrat. Itaque discrimen inter artem et scientiam facere debemus utentes cura (quoniam omnes artem gaudent) ne in quisquilias credamus tamquam astrologia vel augurium.

2012-05-20

Luciani Vera Historia

Iterum me ad linguam graecam verto nunc legens Luciani Veram Historiam, vel Ἀληθῆ διηγήματαν, si melius placet titulus graecus. Iterum difficultates evanescunt, nam professores grace doctissimi Nimis et Hayes nobis commentationem quam venustam dederunt.

Diutius fictiones speculativae mentem meam animumque capiebant fingentes fabulas quam mirabiles de spatio externale, itinera temporalia ceteraque. Diu multa de Luciani Vera Historia audiverat, sed editiones divulgandae displicuerunt aut inopia notarum (e.g. e bibliotheca Teubneriana) aut locis amissis propter pudorem aetatum prateritorum. Tandem textum integrum boni preti habemus. 

Quid de opere huc puto? Lucianus est iocosus verbis (aut forsitan accusitivo graeco uti debeam—verba) et reficit opera Herodoti modo ridiculissimo describens bellum inter Solares et Lunares. 

2012-05-13

Crus dolet

Nesico quando quomodove factus sit dolor in crure, sed factus est. Heri dolor fiebat tam gravis ut uxor me in valetudinarium ferret. Nisi dolor est valde gravis, maneri potest. Ego autem dixi (fortasse) habere thrombosem venae profundae, itaque celeriter me curabant. Ita dixi quia medicus cotidiana, quae domi erat, idem dixit.

Statim in lectum ductus sum et ibi iacebam quam primum tam poteram. Quam dolorem mihi cubenti! Deinde nutrix me lectumque per valetudinarii itineribus pepulit magna cum vi, nam lectus erat magnus. Altera nutrix crus meum, praecipue femur dolens, ultrasonitu inspexit. Thrombosis, Deo gratia, deerat.


2012-04-27

in Texiam

Ego una cum filiola iter in Texiam cras faciemus. Basipilam a peritioribus lusoribus lusam spectare volo. Horno et Catulli et Socii haud bene ludum ludunt. Re vera Socii saepius alios vicerunt quam victi sunt, sed Sicagi ludentes Socii sapius victi sunt quam alios vicerunt.

Fu. Itaque Rangerios Texiae contram Sinus Tampiani Radios ludentes peto (an melius dicta sit sententia "Radii Sinus Tampiani aput Rangerios Texiae"?). Victores erunt victores et mihi nullo pacto refert qui manus vicerit.

2012-04-12

Compositura

Vel syntaxis, utrumque placeat. Me ad praepositionalem syntaxem vertam. Ut omnes scimus, adiectiva possunt moveri ante praepositiones. Exemplorum gratia: hac de re, quam ob rem, qua de causa, &c.

Puto hoc factum esse quia lingua latina qu-motum habet. Exemplo:
Dicimus: Canis hominem mordet.
Non rogamus: *Canis quem mordet?
Rogamus: Quem canem mordet?
Ut monstratur, verbum interrogativum se ad sententiae initium movet. Bene. Patet. Quis quaestiones aliter rogat? Ordo verborum est magis mutabilis, sed haud omnino. Praepositiones partem suam ducere volunt. Hoc dicere nolumus: *In video cane multas muscas. Neque: *Cane in video multas muscas. (Nonnumquam poetae possunt, sed insolita est anastrophe.) Hoc dicere possumus: In meo cane multas muscas video. Aut: In eius cane multas muscas video. Facere hoc praeceptum possumus:
            PP
          /      \
        P       NP
Phrasis praepositionalis fit et praepositio et phrasis nominalis (quod est phrasis cui caput est nomen substantivum). Bene. Quomodo rogare de locis? Scilicet rogare adverbis: ubi, unde, quo. Bene. Ubi sit Publius rogare volo. Scio autem eum esse in oppido, quod sit nesciens.
Ubi est Publius?
In oppido.
In quo oppido est?
Sed ita rogare praeceptum ad qu-verba violat. Qu-verbum primum locum non tenet. Procul dubio, hoc modo uti licet aliis linguis. Exemplo anglice dicimus "In which town is Publius?" Quaqua ratione Romanis displicuit ita rogare. Itaque qu-verbum se movet (iterum) ad initium sententiae.
Quo in oppido est?
In oppido nostro (vel nostro in oppido vel Romae vel in oppido haud procul nobis vel quidquid placet)
Primum dat alterum praeceptum: qu-verba se ante praepositionem possunt, nam qu-verba semper primo in loco stant. Anologia omnia adiectiva ante praepositiones ponit (aut ponere potest).
*in quo oppido -> quo in oppido?
de hac re -> hac de re
cum grege contaminato -> contaminato cum grege
Contaminato cum grege? O, bene. Specta has:

Hae sunt arbores syntacticales. Prima arbor monstrat "cum grege contaminato", altera "contaminato cum grege". Fortasse X' theoria ad linguam latinam non bene pertinet, ut Iustinus monet, sed ad hanc rem bene pertinet. Mihi quidem videtur.

Propter locum nomine "spec" adiectivum spatium ad movendum habet. Eodem modo nihil inter adiectivum et praepositionem poni potest (nisi exceptio extat ignota mihi).

2012-03-17

Lectores serici?

Interdum, mi placet spectare numeros huius ephemeridis. Multi Americani hanc legunt. Haud mirum'st. Multi miliones sumus Americani. Multi Europaei hanc legunt. Haud mirum'st. Multi miliones sunt Europaei. Inter hos miliones sunt multi linguae latinae docti. Nil novum, ut ita dicam. Sed…

Hac hebdomade fiebant lectores e Sina orti. Illud est mirum mihi. Nonne Seres rem antiquam propriam habent? Quis Serum nostras litteras cognoscunt? Scilicet plus quam bilio sunt Seres, et nunc quattuor hunc situm invenerunt.

Itaque vos saluto, lectores e Sina et omnes lectores novi, quacumque orti estis.

2012-03-15

Interea in schola publica…

Patruelis mea gradum quintum sextumve (oblitus sum) in schola publica docet. Hac in schola multi sunt discipuli qui non tantum pecunia pauperes sed etiam lingua, nam liberi sunt immigrantium. Itaque omnes in patruelis meae conclavi et hispanice et anglice loquuntur, quamvis haud pares ambabus linguis callent.

Si (multi) Americani immigrantes—praecipue ex America Centrali ortos—non oderunt, hoc cernere nequeo. Hoc dictu, alii gentes immigrantes in odio olim tenebantur—Itali, Hiberni, inter alios. Olim illi, hodie Mexici. Historia nostra non est immaculata. Immigrantes autem se ab aliis distinguunt lingua, religione, ceterisque. Quia immingrantes hodierni hispanice loquuntur, sunt illi (stulti mea quidem sententia) qui rem publicam agitare conantur ut lingua solemnis in Civitatibus fiat. Stultitiam pessimi speciei dico, sed de lege vel de iure (e.g. Dream Act) non loquor, neque loquar. De factis (e.g. discriminatione) tantum loquor.

Magistra, patruelis mea, res Romanas docens me in scholam suam invitavit, et libenter accepi invitationem ut pauca de lingua nostra cum eius discipulis communicare possim. Multa erant interroganda. Iterum iterumque me rogaverunt "quomodo dicatur…?" Iterum iterumque verbo a discipulis bene noto respondi. Quomodo dicitur "luna"? Luna. Quomodo dicitur "toro"? Taurus. Etc.

Deinde, ut sciant discipuli, eis dixi linguam hispanicam ESSE linguam latinam gradatim per annos ab ore ad aurem mutatam. Eorum lingua est, quodam sensu magis lato, latinitas hodierna et nullo pudore ita loqui debent. (Altero sensu magis exacto, haec scriptio est latinitas hodierna, sed a rem vagor ut saepe soleo.) Spero ut aliquid utile his pueris dixerim.